Rechtliche Abrenzung des rechten Glaubens in der Spätantike: Codex Iustinianus 1, 6 (De haereticis et Manichaeis et Samartitanis), 5.

Lat. Text entnommen aus: Codex Iustinianus , ed. Paul Krüger, Berlin 1895, S. 51.


Imp. Theodosius A. et Valentinianus C. FIorentio pp.

Ariani et Macodoniani, Pneumatomachi et Apollinarii et Novatiani sive Sabbatiani, Eunomiani, Tetraditae sive Tessarescaedecatitae, Valentiniani, Papinianistae, Montanistae seu Priscillianistae vel Phryges vel Pepuzitae, Marcianistae, Borboriani, Messaliani, Eutychitae sive Enthusiastae, Donatistae, Audiani, Hydroparastatae, Tascodrogitae , Batrachitae, Hermeieciani , Photiniani, Pauliani, Marcelliani, Ophitae, Encratitae, Apotactitae, Saccophori et, qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerant, Manichaei, nusquam in Romano solo conveniendi orandique habeant facultatem. Manichaeis etiam de civitatibus expellendis et ultimo supplicio tradendis, quoniam nihil his relinquendum loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat iniuria, cunctisque legibus, quae contra eos ceterosque qui nostrae fidei refragantur olim latae sunt diversisque prolatae temporibus, semper viridi observantia valituris sive de donationibus in haereticorum conventicula, quae ipsi audacter ecclesias nuncupare conantur, factis sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis sive de privatis aedificiis, in quae domino permittente vel conivente convenerint, venerandae nobis catholicae vindicandis ecclesiae sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus, subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit. 2 Ita ut nec in publico convenire loco nec aedificare sibi quasi ecclesias nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et militari, curiarum etiam et defensorum et iudicum sub viginti librarum auri interminatione prohibendi auxilio. 3 Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgata, ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum. D. III k. Jun. Constantinopoli Felice et Tauro conss. [a. 428]


Bearbeitung für das Internet: Christian Gizewski (EP: gizeoebg@linux.zrz.tu-berlin.de)

LV Gizewski SS 2002