Aus der Berichterstaatung über die kriegerische und politische Einverleibung eines Provinzialgebietes in das Imperium Romanum.

Zum Zwecke der Übungsbearbeitung ausgewählter Ausschnitt aus einer lateinischsprachigen Textquelle der Epoche der intensiven römisch-imperialen Expansion in republikanischer Zeit. Beifügungen in Klemmern enthalten übungsbedingte Fortlassungen oder Ergänzungen des Skript-Bearbeiters. C. G.


... utrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae adpropinquant. hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. fit magna caedes. Sedullus dux et princeps Lemovicum occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIIII ad [imperatorem] referuntur ; pauci ex tanto numero incolumes se in castra recipiunt. conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. quodnisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. de media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur; magnus numerus capitur atque interficitur, reliqui ex fuga in civitates discedunt.

Postero die [hostium dux] concilio convocato id bellum, suscepisse se non suarum necessitatum, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit Fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. mittuntur de his rebus ad Caesarem legati.iubet arma tradi, principes produci. ipse in munitione pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. reservatis Haeduis atque Arvernis,si per eos civitates recuperare posset, ex reliquis captivis toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit.

His rebus confectis in Haeduos proficiscitur; civitatem recipit. eo legati ab Arvernis missi: quae imperaret, se facturos pollicentur. imperat magnum numerum obsidum. legiones in hiberna mittit. captivorum circiter xx milia Haeduis Arvernisque reddit. T. Labienum cum duabus legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet; huic M. Sempronium Rutilum attribuit. C. Fabium legatum et L. Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat, ne quam a finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. C. Antistium Reginum in Ambivaretos, T. Sextium in Bituriges, C. Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. Q. Tullium Ciceronem et P. Sulpicium Cavilloni et Matiscone in Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat. ipse Bibracte hiemare constituit. (8) huius anni rebus cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.


LV Gizewski SS 2007

Autor: Christian Gizewski, EP: Christian.Gizewski@tu-berlin.de