D. Magnus Ausonius, Mosella (1 - 32; 318 - 347; 381 - 411).

Lateinischer Text entnnommen aus:D. Magnus Ausonius, Mosella. Lateinisch-deutsch. Herausgegeben, übersetzt und kommentiert von Paul Dräger,, Düsseldorf, Zürich 2004, S. 6 - 8, 32 - 34 und 38 - 40.


1 - 32

Transieram celerem nebuloso flumine Navam,
addita miratus veteri nova moenia Vinco,
aequavit Latias ubi quondam Gallia Cannas
infletaeque iacent inopes super arva catervae.
Unde iter ingrediens nemorosa per avia solum
et nulla humani spectans vestigia cultus
praetereo arentem sitientibus undique terris
Dumnissum riguasque perenni fonte Tabernas
arvaque Sauromatum nuper metata colonis;
et tandem primis Belgarum conspicor oris
Noiomagum, divi castra indita Constantini.
Purior hic campis aër Phoebusque sereno
lumine purpureum reserat iam sudus Olympum
nec iam consertis per mutua vincula ramis
quaeritur eclusum viridi caligine caelum,
sed liquidum iubar et rutilam visentibus aethram
libera perspicui non invidet aura diei.
in speciem tum me patriae cultumque nitentis
Burdigalae blando pepulerunt omnia visu:
culmina villarum pendentibus edita ripis
et virides Baccho colles et amoena fluenta
subterlabentis tacito rumore Mosellae.
Salve, amnis laudate agris, laudate colonis,
dignata imperio debent cui moenia Belgae,
amnis odorifero iuga vitea consite Baccho,
consite gramineas, amnis viridissime, ripas!
naviger, ut pelagus, devexas pronus in undas,
ut fluvius, vitreoque lacus imitate profundo,
et rivos trepido potes aequiperare meatu,
et liquido gelidos fontes praecellere potu:
omnia solus habes, quae fons, quae rivus et amnis
et lacus et bivio refluus munimine pontus.
318 - 347
[insignes hominum verisimile] est credere dignum
Belgarum in terris scaenas posuisse domorum,
molitos celsas fluvii decoramina villas.
Haec est natura sublimis in aggere saxi,
haec procurrentis fundata crepidine ripae,
haec refugit captumque sinu sibi vindicat amnem.
illa tenens collem, qui plurimus imminet amni,
usurpat faciles per culta, per aspera visus,
utque suis fruitur dives speculatio terris.
quin etiam riguis humili pede condita pratis
compensat celsi bona naturalia montis
sublimique minans irrumpit in aethera tecto
ostentans altam, Pharos ut Memphitica, turrim.
huic proprium clausos consaepto gurgite pisces
apricas scopulorum inter captare novales.
haec summis innixa iugis labentia subter
flumina despectu iam caligante tuetur.
Atria quid memorem viridantibus adsita pratis
innumerisque super nitentia tecta columnis?
quid quae fluminea substructa crepidine fumant
balnea, ferventi cum Mulciber haustus operto
volvit anhelatas tectoria per cava flammas,
inclusum glomerans aestu expirante vaporem?
vidi ego defessos multo sudore lavacri
fastidisse lacus et frigora piscinarum,
ut vivis fruerentur aquis, mox amne refotos
plaudenti gelidum flumen pepulisse natatu.
quod si Cumanis huc adforet hospes ab oris,
crederet Euboicas simulacra exilia Baias
his donasse locis: tantus cultusque nitorque
adlicit et nullum parit oblectatio luxum. ....
381 - 411
Salve, magne parens frugumque virumque, Mosella!
te clari proceres, te bello exercita pubes,
aemula te Latiae decorat facundia linguae.
quin etiam mores et laetum fronte severa
ingenium natura tuis concessit alumnis,
nec sola antiquos ostentat Roma Catones
aut unus tantum iusti spectator et aequi
pollet Aristides veteresque inlustrat Athenas.
Verum ego quid laxis nimium spatiatus habenis
victus amore tui praeconia detero? conde,
Musa, chelyn, pulsis extremo carmine netis.
tempus erit, cum me studiis ignobilis oti
mulcentem curas seniique aprica foventem
materiae commendet honos; cum facta viritim
Belgarum patriosque canam decora inclita mores.
mollia subtili nebunt mihi carmina filo
Pierides tenuique aptas subtemine telas
percurrent; dabitur nostris quoque purpura fusis.
quis mihi tum non dictus erit? memorabo quietos
agricolas legumque catos fandique potentes,
praesidium sublime reis; quos curia summos
municipum vidit proceres propriumque senatum,
quos praetextati celebris facundia ludi
contulit ad veteris praeconia Quintiliani,
quique suas rexere urbes purumque tribunal
sanguine et innocuas inlustravere secures,
aut Italum populos aquilonigenasque Britannos
praefecturarum titulo tenuere secundo;
quique caput rerum Romam, populumque patresque,
tantum non primo rexit sub nomine, quamvis
par fuerit primis: .....


LV Gizewski SS 2007

Autor: Christian Gizewski, EP: Christian.Gizewski@tu-berlin.de