Aus Cassiodor, De artibus ac disiplinis liberalium literarum.

Lateinischer Text entnommen aus: J. P. Migne (Ed.), Magnis Aurelii Cassiodri Senatoris Opera omnia, 2. Bde.,Paris 1865, Bd. 2 Sp. 1149 - 1220 [ Sp. 1151 f.]. In eckigen Klammern vom Bearbeiter eingefügte Wörter ergänzen oder ersetzen den überlieferten Text im Interesse seiner leichteren Verständlichkeit. C. G.

[558] ... Modo iam secundi voluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus. Intentus nobis est de arte grammatica [et] rhetorica [et] de disciplinis [aliis] aliqua breviter velle conscribere; quarum rerum principia necesse est nos inchoare. Dicendumque prius est de arte grammatica, quae est videlicet origo et fundamentum liberalium litterarum. Liber autem dictus est a libro, id est arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante [copia chartarum] antiqui carmina describebant. Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium exstitisse principia.

[559] Ars vero dicta est, quod nos suis regulis arctet atque constringat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum [apo tes aretes] id est a virtute doctrinae, quam diserti viri uniuscuiusque bonae rei scientiam vocant.

Secundo de arte rhetorica, quae propter nitorem ac copiam eloquentiae suae, maxime in civilibus quaestionibus, necessaria nimis et bonorabilis astimatur.

Tertio de logica , quae dialectica nuncupatur. Haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus subtilissimis ac brevibius vera sequestrat a falsis.

Quarto de mathematica, quae quatuor complectitur disciplinas, id est arithmeticam, geometricam, musicam ei astronomicam. Quam mathematicam Latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere valeamus quaecunque docent haec sibi tamen commune vocabulum propter suam excellentiam proprie vindicavit; ut Poeta dictus, intelligitur Virgilius; Orator enuntiatus, advertitur Cicero; quamvis multi et poetae et oratores in Latina lingua esse doceantur; quod etiam de Homero atque Demosthene Graecia facunda concelebrat.

Mathematica vero est scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus. Sic totius voluminis ordo quasi quodam [vado] promissus est.

Nunc quemadmodum pollicita sunt, per divisiones definitionesque suas, Domino iuvante, reddamus: quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter aspectum, et [post] aurium praeparatum intrat auditum. Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam a Gracis quam Latinis, quae dicimus, exposita claruerunt; ut qui studiose legere voluerit, quibusdam compendiis introductus, lucidius maiorum dicta percipiat. ...


LV Gizewski SS 2007

Autor: Christian Gizewski, EP: Christian.Gizewski@tu-berlin.de