Zum Selbstverständnis des neuentstehenden, im römischen Reich missionierenden Christentums gegenüber anderen antiken Religionen und der Gesellschaft.

Lateinischer Text entnommen aus: Nestle-Aland, Novum Testamentum Latine. Novam Vulgatam Bibliorom Sacrorum Editionem secuti apparatibus titulisque additis ediderunt Kurt Aland et Barbara Aland una cum Instituto studiorum textus Novi Testamenti Monasterienis (Westphalia), Deutsche Bibelgesellschaft Stuttgart 1992 2, S. 415 f., 431 f., 373 - 375, 406 - 406.


Ad Romanos 3, 27 - 4 13.

3, 28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. 29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, 30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuirnus.

4, 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem nostrum secundum carnem? 2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3 Quid enim Scriptura dicit? «Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustit am». 4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; 5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: 7 «Beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. 8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum». 9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: «Reputata est Abrahae fides ad iustitiam». 10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: 11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, Ut reputetur illis iustitia, 12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. 13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, Ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei.


Ad Romanos 12, 1 - 13, 2.

12,1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; 2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, Ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. 3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; 7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; 8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. 9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; 10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, 11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, 12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, 13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere! 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. 16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. 17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; 18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; 19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: «Mihi vindicta, ego retribuam», dicit Dominus. 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

13, 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.


Actus Apostolorum 17, 16 - 34.

17, 16 Paulus autem cum Athenis [versaretur], irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. 17 Disputabat igitur in synagoga cum ludaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. 18 Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: «Quid vult seminiverbius hic dicere?»; alii vero: «Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse», quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: «Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur doctrina? 20 Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse». 21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: «Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; 23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: "Ignoto deo". Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat, 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, 27 quaerere Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28 In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: "Ipsius enim et genus sumus". 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, 31 eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis». 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: «Audiemus te de hoc iterum». 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. 34 Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt, in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.


Actus Apostolorum 28, 11 - 31.

28, 11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula [Melita] hiemaverat, cui erat insigne Castorum.12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo; inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venirnus Romam. 15 Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.16 Cum introissemus autem Rornam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. 17 Factum est autem ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: «Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me; 19 contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum». 21 At illi dixerunt ad eum: «Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire quae sentis, nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur».23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his quae dicebantur, quidam vero non credebant; 25 cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: «Bene Spiritus Sanctus locutus est per lsaiam prophetam ad patres vestros 26 dicens: "Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis. 27 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos". 28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!». (29) 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino lesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.


LV Gizewski SS 2007

Autor: Christian Gizewski, EP: Christian.Gizewski@tu-berlin.de