Absagebrief Heinrichs IV. an Papst Gregor VII. d. J. 1076.

(Quellen: Texte zum Investiturstreit: Absagebrief Heinrichs IV. an Papst Gregor VII. von 1076: Die Briefe Heinrichs IV., hg. von Carl ERDMANN, MGH Deutsches Mittelalter. Kritische Studientexte 1, 1937, Nr. 12 S. 15-17: - Übersetzung: Deutsche Geschichte in Quellen und Darstellung 1: Frühes und hohes Mittelalter 750-1250, hg. von W. HARTMANN, 1995, S. 294ff.). [Druckversion Universität Tübingen | Stand: 18. Juni 2015]

H. [Henricus] non usurpative, sed pia dei ordinatione rex Hildebrando iam non apostolico, sed falso monacho.

Hanc talem pro confusione tua salutationem promeruisti, qui nullum in ecclesia ordinem preteristi, quem confusionis, non honoris, maledictionis, non benedictionis, participem non feceris.

Ut enim de multis pauca et egregia loquamur: rectores sanctae ecclesiae videlicet archiepiscopos episcopos presbiteros, non modo non tangere, sicut christos domini, timuisti, quin sicut servos, nescientes quid faciat domnus eorum, sub pedibus tuis calcasti. In quorum conculcatione tibi favorem ab ore vulgi comparasti. Quos omnes nichil scire, te autem ||S. 16|| solum omnia nosse iudicasti; qua utique scientia non ad aedificationem, sed ad destructionem uti studuisti, ut iure hoc beatum Gregorium, cuius nomen tibi vendicasti, de te prophetasse credamus sic dicentem: Ex affluentia subiectorum plerumque animus prelati extollitur et estimat se plus omnibus nosse, cum se videt plus omnibus posse.

Et nos quidem haec omnia sustinuimus, dum apostolicae sedis honorem servare studuimus. Sed tu humilitatem nostram timorem fore intellexisti ideoque et in ipsam regiam potestatem nobis a deo concessam exurgere non timuisti, quam te nobis auferre ausus es minari: quasi nos a te regnum acceperimus, quasi in tua et non in dei manu sit regnum vel imperium.

Qui dominus noster Iesus Christus nos ad regnum, te autem non vocavit ad sacerdotium. Tu enim his gradibus ascendisti: scilicet astutia - quod monachica professio abhominabatur - pecuniam, pecunia favorem, favore ferrum, ferro sedem pacis adisti et de sede pacis pacem turbasti, dum subditos in prelatos armasti, dum episcopos nostros a deo vocatos tu non vocatus spernendos docuisti, dum laicis ministerium eorum super sacerdotes usurpasti, ut ipsi deponant vel condempnent, qui ipsos a manu domini per impositionem manuum episcoporum docendos acceperant.

Me quoque, qui licet indignus inter christos ad regnum sum unctus, tetigisti, quem sanctorum patrum traditio soli deo iudicandum docuit nec pro aliquo crimine, nisi a fide, quod absit, exorbitaverim, deponendum asseruit; cum etiam Iulianum apostatam prudentia sanctorum episcoporum non sibi, sed soli deo iudicandum deponendumque com||S. 17||miserit. Ipse quoque verus papa beatus Petrus clamat: Deum timete, regem honorificate; tu autem, quia deum non times, me constitutum eius inhonoras.

Unde beatus Paulus, ubi angelo de caelo, alia si predicaverit, non pepercit, te quoque in terris alia docentem non excepit. Ait enim: Si quis vel ego vel angelus e caelo preter id, quod evangelizavimus vobis, evangelizaverit, anathema sit. Tu ergo hoc anathemate et omnium episcoporum nostrorum iudicio et nostro dampnatus descende, vendicatam sedem apostolicam relinque. Alius in solium beati Petri ascendat, qui nulla violentiam religione palliet, sed beati Petri sanam doctrinam doceat.

Ego, H. dei gratia rex cum omnibus episcopis nostris tibi dicimus: descende, descende!


Bearbeitungsstand: 18. Juni 2015.
Autor des WWW-Skripts: Prof. Dr. Christian Gizewski, TU Berlin, Fakultät I, Alte Geschichte, FG Geschichte, Privatadresse: Tietzenweg 98, 12203 Berlin, Tel.:030-8337810, EP: christian.gizewski@.tu-berlin.de

An allen auf dieser WWW-Seite in wissenschagtlicher Absicht zitierten Texten behalten sich deren Aitoren ihr Urheberrecht vor