E d i c t u m   d e   p r e t i i s   r e r u m   v e n a l i u m

[quae pr]etia [in singularem rerum venditionibus ex]cedere nemini licitum sit, [hic i]nfra oste[nditur].
____________________________________________

V I I     d e   m e r c e d i b u s   o p e r a r i o r u m ,   d e   a e r a m e n t o

de mercedibus oper[arior]um

1
operario rustico p[asto
diu]rni
X viginti quinque

2
[- - - -
diurni
X quinquaginta]

3
lapidario structori pas[to
diurni]
X quinquaginta

4
fabro intestina[ri]o ut sup[ra
diur]ni
X quinquaginta

5
fabro tignario ut supra
[diurni
X quinquaginta]

6
calcis coctori ut supra
[diurni]
X quinqua[ginta]

7
marmorario ut supra
[diurni]
X sexag[inta]

8
musaeario ut supra
diurni
X sexa[ginta]

9
tessellario ut supra
[diu]r<n>i
X qu[inquaginta]

10
pictori parietario ut supra
diurni
X septuagin[ta quinque]

11
pictori imaginario ut supra
diurni
X centum quin[quaginta]

12
carpentario ut supra
diurni
X quinqua[ginta]

13
fabro ferrario ut supra
diurni
X quinquag[inta]

14
pistori ut supra
diurni
X quinquagin[ta]

15
naupego in navi maritima ut supra
diurni
X sexaginta

16
naupego in navi amnica ut supra
diurni
X quinquagint[a]

17
lateris crudi ad laterculos diurnam mercedem, in lateribus quattuor pedum vinum, ita ut ipse sibi inpensam praep[a]ret, pasto
X duos

18
item lateris ex luto diurnam mercedem, in lateribus no. octo, ita ut ipse sibi inpensam praeparet, pasto
X duos

19
camelario sibe asinario et burdonario pasto
diurni
X viginti q[ui]nque

20
pastori pasto
diurnos
X viginti

21
mulioni pasto
diurnos
X viginti quinque

22
mulomedico tonsurae et aptaturae pedum
in capite uno
X sex

23
deple<tu>rae et purgat<u>rae capitis
per singula capita
X viginti

24
tonsori
per homines singulos
X duos

25
tonsori pec<o>rum
in uno capitae pasto
X duos.


De aeramento

26
aerario in orichalco mercedis
in po. I
X octo

27
aerario in cupri
in po. I
X sex

28
aerario in vasculis diversi generis
in po. I
X sex

29
aerario in si<g>illis vel statuis
in po. I
X quattuor

30
aerario ind<u>ctilis aeramenti
in po. I
X sex

31
plastae imaginario diurnae mercedis pasto
X septuaginta quinque

32
reliquis plastis gypsariis p<as>tis
diurnos
X quinquaginta

33
aquario omni die operanti pasto
diurnos
X viginti quinque

34
cloacario omni die operanti pasto
diurnos
X viginti quinque

35
samiatori in spatha ex usu
X viginti quinque

36
samiatori in casside e<x> usu
X viginti quinque

37
samiatori in securi
X sex

38
samiatori in bipenni
X octo

39
samiatori vagina spat<h>ae
X cen[tum]

40
membranario in [qua]t<erni>one pedali pergamen[i ve1] croca[ti]
X XL

41
scriptori in sc<ri>ptura optima versus
n. centum
X XXV

42
sequ[enti]s scripturae versuum
no. centum
X XX

43
tabellanioni in scriptura libelli vel tabularum [in ver]sibus
no. centum
X X

44
bracario pro excisura et <o>rnatura pro birro qualitatis primae
X se<xa>[ginta]

45
<bracario> pro birro qualitatis secundae
X quadrag[inta]

46
<bracario> pro caracalla maiori
? viginti q[uinque]

47
<bracario> pro caracalla minori
X viginti

48
<bracario> pro bracibus
X viginti

49
<bracario> pro udonibus
X quattuor

50
sarcinatori in veste subtili replicat<u>rae
X sex

51
eidem aperturae cum subsutura holosericae
X quinquaginta

52
eidem aperturae cum subsutura supsericae
X triginta

53
<eidem aperturae cum> [sub]suturae in veste grossiori
X quattuor

54
[c]entunclum equestrae quoactile album sive nigrum librarum trium
X centum

55
[c]entunclum primum ornatum ab acu ponderis supra script[i]
X CC quinq[uaginta]

56
[color]atori [in] tunica muliebri vulgari rudi
X sedecim

57
<coloratori in tunica muliebri vulgari> ab usu
X decem

58
<coloratori> in strictoria virili de tela
X decem

59
<coloratori in strictoria virili> ab usu
X sex

60
<coloratori> in infantili rud<i>
X sex

61
<coloratori in infantili> ab usu
X d<u>os

62
<coloratori> sagum sive rachanam rudi
X sedecim

63
<coloratori sagum sive rachanam> ab usu
X sex

64
<coloratori> in tapete rudi
X viginti quattuor

65
<coloratori in tapete> ab usu
X decem

66
ceromatitae in singulis discipulis menstruos
X quinquaginta

67
paedagogo in singulis pueris menstruos
X quinquaginta

68
magistro instituto<ri> litterarum in singulis pueris menstruos
X L

69
calculatori in singulis pueris menstruos
X septuaginta quin<que>

70
notario in singulis pueris menstruos
X septuaginta quinque

71
librario sive antiquario in singulis discipulis menstruos
X quinquaginta

72
<g>rammatico Graeco sive Latino et geometrae in singulis discipulis menstruos
X ducentos

73
oratori sive sophistae in singulis discipulis menstruos
X ducent<o>s quinquaginta

74
advocato sive iuris perito mercedis in postulatione
X ducentos quinquaginta

75
advocato sive iuris perito mercedis in cognitione
X mille

76
architecto magistro per singulos pueros menstruos
X centum

77
capsario in singulis labantibus
X duos

78
balneatori privatario in singulis lavanti<b>us
X duos.


Bearbeitungsstand: 24. Oktober 2014.

Autor dieses ausschleßlich wissenschaftlichen Zwecken dienenden WWW-Skripts: Prof. Dr. Christian Gizewski, TU Berlin, Fakultät I, Alte Geschichte, FG Geschichte, Privatadresse: Tietzenweg 98, 12203 Berlin, Tel.:030-8337810, EP: christian.gizewski@.tu-berlin.de - Alle Urheberrechte bleiben den Rechtsinhabern vorbehalten.