Praefatio.

[Imp(erator) Caesar C. Aurel(ius) Val(erius) Diocletian]us P(ius) F(elix) Inv(ictus) Aug(ustus), p[o]nt(ifex) max(imus), Germ(anicus) max(imus) VI, Sarm(aticus) max(imus) IIII, Persic(us) max(imus) II, Britt(anicus) max(imus), Carpic(us) max(imus), Armen(icus) max(imus), Medic(us) max(imus), Adiabenic(us) max(imus), trib(unicia) p(otestate) XVIII, coss(ul) VII, Imp(erator) XVIII, p(ater) p(atriae), procoss(ul),

et Imp(erator) Caesa[r] M Aurel(ius) Val(erius) Maximianus P(ius) F(elix) Inv(ictus) Aug(ustus), p[o]nt(ifex) max(imus), Germ(anicus) max(imus) V, Sarm(aticus) [max(imus) IIII, Persic(us) max(imus) II, Britt(anicus) max(imus), Carpic(us) max(imus), Armen(icus) max(imus), Medic(us) max(imus), Adiabenic(us) max(imus), trib](unicia) p(otestate) XVII, coss(ul) VI, Imp(erator) XVII, p(ater) p(atriae), procoss(ul),

et Fl(avius) Val(erius) Constantius, Germ(anicus) max(imus) II, Sarm(aticus) max(imus) II, Persic(us) max(imus) II, Britt(anicus) max(imus), <Carpic(us)> max(imus), Armenic(us) max(imus), Medic(us) max(imus), Adiaben(icus) max(imus), trib(unicia) p(otestate) VIIII, coss(ul) III, nobil(issimus) Caes(ar),

et G(alerius) Val(erius) Maximianus Germ(anicus) max(imus) II, Sarm(aticus) [max(imus) II, Persic(us) max(imus) II, Britt(anicus) max(imus), Carpic(us) max(imus), Armeni(cus) max(imus), Medic(us) max(imus), Adia]b(enicus) max(imus), trib(unicia) p(otestate) VIIII, coss(ul) III, nobil(issimus) Caes(ar), dicunt:

fortunam rei publicae nostrae, cui iuxta inmortales deo<s> bellorum memoria, quae feliciter gessimus, gratulari licet tranquillo orbis statu et in gremio altissima[e] quietis locato, etiam pacis bonis, p[r]opter quam sudore largo lavoratum est, disponi fideliter adque ornari decenter honestum publicum et Romana dignitas maiestasque desiderant, ut nos, qui benigno favore numinum aestuantes de praeterito rapinas gentium barbararum ipsarum nationum clade conpressimus, in aeternum fundatam quietem [deb]itis iustitiae munimen[ti]s saepiamus.

etenim si ea, quibus nullo sibi fine proposito ardet avaritia desaeviens, quae sine respectu generis humani, non annis modo vel mensibus aut diebus, sed paene horis ipsisque momentis ad incrementa sui et augmenta festinat, aliqua continentiae ratio frenaret, vel si fortunae commun<e>s aequ[o] animo perpeti possent hanc debachandi licentiam, qua pessime in dies eiusmodi sorte lacerantur, dissimulandi forsitam adque reticendi relictus locus videretur, cum detestandam inmanitatem condicionemque miserandam communis animorum patientia temperaret.

sed quia una est cupido furoris indomiti nullum communis necessitudinis habere dilectum, et gliscentis avaritiae ac rapidis aestuantis ardoribus velut quaedam religio apud inprob<o>s et inmodest<o>s existimatur in lacerandis fortunis omnium necessitate potius quam voluntate destitui, adque ultra conivere non possunt, quos ad sensum miserrimae condicionis egestatis extrema traxerunt, convenit prospicientibus nobis, qui parentes sumus generis humani, arbitram rebus intervenire iustitiam, ut, quod speratum diu humanitas ipsa praestare non potuit, ad commune omnium temperamentum remediis provisionis nostrae comferatur. et huius quidem causae, quantum communis omnium conscientia recognoscit et ipsarum rerum fides clamat, paene sera prospectio est, dum hac spe consilia molimur aut remedia inventa cohibemus, ut, qoud expectandum fuit per iura naturae, in gravissimis deprehensa delictis ipsa se emendaret humanitas, longe melius existimantes non ferendae direptionis notas a communibus iudiciis ipsorum sensu adque arbitrio submoveri, quos cottidie in peiora praecipites et in publicum nefas quadam animorum caecitate vergentes inimicos singulis et universis reos atrocissimae inhumanitatis gravis noxa dediderat.

ad remedia igitur iam diu rerum necessitate desiderata prorumpimus et securi quidem querellarum, ne ut intempestivo aut superfluo medellae nostrae interventus vel apud inprobos levior aut vilior aestimaretur, qui tot annorum reticentiam nostram praeceptricem modestiae sentientes sequi tamen noluerunt.

quis enim adeo optumsi pectoris et a sensu humanitatis extorris est, qui ignorare possit, immo non senserit in venalibus rebus, quae vel in mercimoniis aguntur vel diurna urbium conversatione tractantur, in tantum se licentiam difusisse pretiorum, ut effrenata livido rapiendi nec rerum copia nec annorum ubertatibus mitigaretur ? ut plane eiusmodi homines, quos haec officia exercitos habent, dubium not sit senper pendere animi[s] etiam de siderum motibus auras ipsas tempestatesque captare neque iniquitate sua perpeti posse ad spem frugum futurarum inundari superis imbribus arva felicia; ut qui detrimentum sui existiment caeli ipsius temperamentis abundantiam rebus provenire.

et quibus senper studium est in questum trahere etiam beneficia divina ac publicae felicitatis afluentiam stringere rursusque anni sterili[tate de seminum] iactibus adque institorum officiis nundinari, qui singuli maximis divitiis diffluentes, quae etiam populos adfatim explere potuissent, consectentur peculia et laceratrices centensimas persequantur, eorum avaritiae modum statui, provinciales nostri, communis humanitatis ratio persuadet.

sed iam etiam ipsas causas, quarum necessitas tandem providere diu prolatam patientiam conpulit, explicare debemus, ut, quamvis difficile sit toto orbe avaritiam saevientem speciali argumento vel facto potius revelari, iustior tamen intellegatur remedii constitutio, cum intemperatissimi homines mentium suarum indomitas cupid[ines desig]natione quadam et notis cogentur agnoscere.

quis ergo nesciat utilitatibus publicis insidiatricem audaciam, quacumque exercitus nostros dirigi communis omnium salus postulat non per vicos modo aut per oppida, se<d> <i>n omni itinere, animo sectionis occurrere, pretia venalium rerum non quadruplo aut oct[uplo, sed i]ta extorquere, ut nomina <a>estim<ati>onis et facti explicare humanae linguae ratio non possit, denique interdum distractione unius rei donativo militem stipendioque privari et omnem totius orbis ad sustinendos exercitus collationem detestandis quaestibus diripientium cedere, ut manu propria spem militiae suae et emeritos labores milites nostri sectoribus omnium comferre videantur, quo depraedatores ipsius rei publica tantum in dies rapiant, quantum habere nesciant?

his omnibus, quae supra conprehensa sunt, iuste ac merito permoti, cum iam ipsa humanitas deprecari videretur, non praetia venalium rerum - neque enim fieri id iustum putatur, cum plurimae interdum provinciae felicitate optatae vilitatis et velut quodam afluentiae privilegio glorientur - sed modum statuendum esse censuimus, ut, cum vis aliqua caritatis emergeret - quod dii omen averterent -, avaritia, quae velut campis quadam inmensitate diffusis teneri non poter<at>, statuti nostri finibus et moderaturae legis terminis stringeretur. placet igitur ea pretia, quae subditi brevis scriptum designat, ita totius orbis nostri observantia contineri, ut omnes intellegant egrediendi eadem licentiam sibi esse praecisam; non inpedita utique in his locis, ubi copia rerum perspicietur afluere, vilitatis beatitudine, cui maxime providetur, dum praefinita avaritia conpescitur. inter venditores autem emptoresque, quibus consuetudo est adire portus et peregrinas obire provincias, haec communis actus debebit esse moderatio, ut, cum et ipsis sciant in caritatis necessitate statuta rebus pretia non posse transcendi, distractionis tempore ea locorum adque discursuum totiusque negotii ratio subputetur, qua iuste placuisse perspicitur nusquam carius vendituros esse, qui transferunt.

quia igitur et apud maiores nostros hanc ferendarum legum constat fuisse rationem, ut praescripto metu conpesceretur audacia - quod rarum admodum est humanam condicionem sponte beneficam deprehendi et senper praeceptor metus iustissimus officiorum invenitur esse moderator -, placet, ut, si quis contra formam statuti huius conixus fuerit audentia, capitali periculo subiugetur. nec quisquam duritiam statui putet, cum in promptu adsit perfugium declinandi periculi modestiae observantia. eidem autem periculo etiam ille subdetur, qui conparandi cupiditate avaritiae distrahentis contra statuta consenserit. ab eiusmodi quoque noxa inmunis nec ille praestavitur, qui habens species victui adque usui necessarias post hoc statuti temperamentum exist<u>maverit subtrahendas, cum poena vel gravior es<s>e debeat inferentis paenuriam quam contra statuta quatientis. cohortamur ergo omnium devotionem, ut res constituta ex commodo publico benignis obsequis et debita religione <custodi>atur, m[ax]ime cum e<iu>s modi statuto non civitatibus singulis ac populis adque provinciis, sed universo orbi provisum esse videatur, in cuius pe[rnici]em pauci atmodum desaebisse noscantur, quorum avaritiam nec prol<i>xitas temporum nec divitiae, quibus studuisse cernuntur, m[iti]gare aut satiare potuerunt.


Bearbeitungsstand: 24. Oktober 2014.

Autor dieses ausschleßlich wissenschaftlichen Zwecken dienenden WWW-Skripts: Prof. Dr. Christian Gizewski, TU Berlin, Fakultät I, Alte Geschichte, FG Geschichte, Privatadresse: Tietzenweg 98, 12203 Berlin, Tel.:030-8337810, EP: christian.gizewski@.tu-berlin.de - Alle Urheberrechte bleiben den Rechtsinhabern vorbehalten.